1 | Pinufius: Interrogatio vestra, ut iam supra dictum est, non de poenitentiae qualitate, sed de eius fine proposita est, et de satisfactionis indicio, ad quam congrue (ut arbitror) consequenterque responsum est. Caeterum hoc quod de peccatorum recordatione dixistis utile satis ac necessarium est, sed adhuc agentibus poenitentiam, ut cum iugi pectoris sui contusione proclament, Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum contra me est semper; illud etiam, Et cogitabo pro peccato meo. Dum ergo agimus poenitentiam, et adhuc vitiosorum actuum recordatione mordemur, necessarium est ut ignem conscientiae nostrae obortus ex confessione culpae lacrymarum imber exstinguat; cum vero cuiquam in hac humilitate cordis et spiritus contritione defixo, atque in labore et gemitu perduranti, horum recordatio fuerit consopita, et conscientiae spina de medullis animae gratia Dei miserentis evulsa, certum est eum ad satisfactionis finem atque indulgentiae merita pervenisse, et ab universorum criminum labe purgatum. Ad quam tamen oblivionem non alias pervenitur, nisi per oblitterationem vitiorum atque affectuum pristinorum et perfectam cordis atque integram puritatem; quam sine dubio nullus eorum qui per ignaviam sive contemptum vitia sua purgare neglexerit assequitur, nisi qui gemitus atque suspiria moesta iugitate continuans omnem sordium pristinarum excoxerit labem, et virtute animi atque opere proclamaverit ad Deum: Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non operui. Et Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte; ut consequenter mereatur audire: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis, quia est merces operi tuo, ait Dominus. Illud quoque similiter ad eum voce Domini dirigatur, Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua. Et iterum: Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum iam non recordabor. Et ita funiculis peccatorum suorum, quibus unusquisque constringitur, absolutus Domino cum omni gratiarum actione cantabit: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. |